monumenta.ch > Hieronymus > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Epistulae, 3, 78, 17
XV. MANSIO. Et profecti de Aseroth, castra metati sunt in Rethma ; pro quo supra in hoc eodem libro legimus: Postquam profectus est populus de Aseroth, castra metati sunt in solitudine Pharan. Haec est autem quinta decima Mansio. Et notandum quod reliquae Mansiones decem et octo, quarum nunc breviter catologus describitur, a Rethma usque ad Asiongaber, id est, usque ad tricesimam secundam Mansionem, sub Pharan solitudinis nomine contineantur, in quibus universa quae scripta sunt, diversis temporibus gesta sentimus: quae quia non sunt per Mansiones singulas distributa, a nobis quoque in commune dicentur, ut postea veniamus ad reliqua. RETHMA transfertur, sonitus, aut iuniperus, quanquam plerique, ἄρκευθον apud Graecos aliud genus arboris significare contendant. Iuniperum autem et primus Graduum Psalmus, iuxta Veritatem Hebraicam sonat, ubi scriptum est: Quid detur tibi, aut quid apponatur tibi ad linguam dolosam? , et Propheta respondet: Sagittae potentis acutae, cum carbonibus iuniperorum: pro quo apud nos legitur, desolatoriis. Ferunt autem lignum hoc ignem multo tempore conservare, ita ut si prunae ex eius cinere fuerint opertae, usque ad annum perveniant. Ex quo discimus post sepulcra concupiscentiae, et vestibula, transire nos ad lignum, quod multo tempore calorem tenet, ut simus ferventes spiritu, et claro sonitu atque exaltata voce, Evangelium Domini praedicemus. Ab hac itaque Mansione usque ad tricesimam secundam istiusmodi continentur historiae. Duodecim exploratores mittuntur ad Terram sanctam: botrus refertur in ligno, et Christi breviter passio demonstratur. Murmurat populus Iudaeorum, gigantum impetum reformidans. Pugnat contra Amalec et Chananaeum, nolente Deo, et victus intelligit quae debebat in Terra sancta exercere sacrificia. Dathan et Abiron, et filii Core consurgunt contra Moysen et Aaron, et terrae voragine glutiuntur. Inter mortuos et viventes Pontifex medius thuribulo armatus ingreditur, et currens ira Dei, sacerdotis voce prohibetur. Virga Aaron et florem profert et folia, et in aeternam memoriam virens siccitas consecratur . Necdum templum, et iam aeditui, necdum Sacerdotes, et Levitae obtulere sacrificia, et partes eorum mysticus sermo describit. Vitula rufa in holocausto concrematur, et cinis eius, piacularis aspersio est . Quorum omnium figurae proprios libros flagitant, et melius reor tacere, quam pauca dicere.